VAURIUM seu VAURUM

VAURIUM seu VAURUM
VAURIUM, seu VAURUM
urbecula Occitaniae, ad Acutum fluv. olim in dioecesi Ruthenensi, 6. leuc. a Tolosa, in Ortum, 6. Castrum versus. In ipso limite tractus Albigensis; Vulgo Lavaur. Episcopalis nunc est sub Archiepiscopo Tolosano: Institutus autem hic Episcopatus est, A. C. 1313. a Iohanne XXIII. primusque Episcopus eius Rogerius fuit Armaniacus. Dioecesis 69. Paroecias cum Abbatia Soresena continet. Hîc durante contra Albigenses bellô, Almericus Praefectus, magnae nobilitatis Vir suspensus, alii minoris notae 86. securi percussi: Girada, princeps oppidi femina, in puteum coniecta atque saxis obruta est. A. C. 1212. Vide Rivetum in Iesuit. Vap. c. 16. ex Girardo du Haillan etc.
Coeterum Castrum Vaurum vocatur Petro, Histor. Albig. c. 48. et 49. ubi ait: Erat autem castrum illud nobilissimum et ampiissimum super Agotum fluvium, distans 5. leucis a Tolosa. Gulielmus de Podio Laurentii, Munitionem castri Vauri vocat, Chron. c. 33. Alluit illud Agotus fluv. l'Agout, a Maslono, primi eius nominis ignaro, Aeutus appellatus parum acute: minime enim id nominis fluvio convenit. Et Agotus quidem, multos amnes defert Tarnem, qui in Garumnam cadit: at Vaurum in pago Lauracensi Lauragez, positum esse dieitur, et ibi in Monasterio S. Alani, quod Canonicorum erat Regulam B. Augustini sequentium, sedes Episcopalis esse constituta. Loca praecipua in eius dioecesi contenta, vide hîc infra, et Hadr. Vales. Notit. Galliae, in voce Apamiae.
Loca in Dioecesi Vaurensi, in Volcis Tectosagibus, celebriora.
Altus pullus Haut poul. Monslongus Montlong. Podium Laurentii Puy Laurens. Prata Prades. Suricinium Monasterium vetus nobile, Sorese. Vaurum la Vaur. Viterbium Vuerve.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”